FRANCOFURTUM ad Moenum

FRANCOFURTUM ad Moenum
FRANCOFURTUM ad Moenum
Gallis Francfort sur le Mein, quasi vadum seu traiectus Francorum:
——— quia Carolus illic
Saxonas indomita nimium feritate rebelles
Oppugnans, rapidi latissimae flumina Mogi
Ignoto fregisse vado, mediumque per amnem
Transmisisse suas neglecto ponte cohortes
Creditur:
Gunther. Ligurin l. 1. Germanis autem Furt vadum denotat. Alii tamen iam ante Carolum Mag. Francofurti nomen habuisse contendunt, illamqueve volunt a Franconibus conditam, atqueve, postquam collapsa esset a Franco Marcomiri IV. silio Duce Francorum fuisse repararam. Urbs est ampla, elegans, princeps olim Orientalis regni Francici sedes, Rhegino Chronic. l. 2. Ioh. Faust de Aschaftenburg Chron. Francof. Nunc ibi Dietae Imperiales celebrantur pro electione Impp. Rom. Praeterea Nundinis suis, per annum binis, celeberrima est, unde quis merito cum Paulo Melisso,
Ut Gallia nunc Galliae
Dici potest Lutctia:
Sic Francofurtum, nundinas
Propter frequentes, nominet
Germaniam Germaniae.
Eius suburdium ex adverso fluvii situm, vulgo dicitur Saxenhausen, quasi Saxonum domus, ubi Fanum S. Bartholomaei est, a Pipino olim Francorum Rege Salvatori dicatum: ac demum ab huius filio Carolo Mag. splendide dotatum. Urbi non parvus splendor accessit, a privilegiis, quae amplissima, electionem Imp. sedem Camerae Imper. ius in arte gladiatoria Magistros creandi, a Friderico III. non alienationem, ab Vilhelmo, et Carolo IV. immunitatem a fortalitio, ab Richardo: aliasque res concernentia ab Ludovico Bav. Sigismundo, Wenceslao, aliis Impp. accepit. Nundinas, quae primum Moguntiae fuêrunt, transtulit huc Fridericus II. Abstulit Garolus IV. cum Francofurtenses Gunthero Anti-Caesari adhaererent. reddiditqueve, hoc cedente, acceptis 20000. marcarum, quas Iudaei persolvêrunt: qui hodieque partem urbis possident, sed certo signo notati, ut facile possint dignosci. Cives divisi in Patritios, Patritiis proximos, et plebeios: quorum Tribus, et Tribunitia potestas (ex solis enim prioribus duobus civium generibus Scabini, et Consules legi solent) propter rebellionem A. G. 1616. abrogatae. Augustanae Confessioni maximam partem addicta urbs est, aliqui tamen et Latinorum ibi conventus: in proximo pago Bockenheim Reformatis civibus sacris locus est. Concilium Francofurti, A. C. 797. ab Carolo Mag. habitum ob frequentiam Episcoporum 300. praeter Abbates, Concilium Occidentis dictum est: in quo Imaginum usus historicus approbatus, adoratio damnata, Graecorum Nicena Synodus, A.C. 788. celebrata, destructa, acta rescissa, decretumqueve, ut Pseudosynodus diceretur: imo et refutatio eius nomine Caroli Mag. contexta est. Aliud ibidem habitum est A. C. 1006. cum de Ecclesia Bambergensi in Cathedralem evehenda ageretur. Item A. C. 1024. Ditmar. l. 6. Tom. V. Concil. Venit et huc Bernardus, belli sacri tuba A. C. 1147. ad quem visendum tanta hominum confluxit turba, ut Conradus III. Imp. depositâ chlamyde ipsum in ulnas suscipere,
et de Basilica asportare coactus sit. Disputavit hîc pro indulgentiis Tecelius A. C. 1517. Belgicam Ecclesiam excitavit, ex Anglia redux Ioh. a Lasco, dato ei Pastore Petro Datheno, A. C. 1556. Casimirus quoqueve Palatinus cum Legatis variorum regnorum, ab Ecclesiis missis, de iniqua libri Concordiae censura ibidem conquestus est, A. C. 1577. etc. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 17. Laetum Comp. Hist. Univ. Cl. Ottonem IC. Notis ad B. Rhenan. Rer. Germ. l. 3. p. 429. et 430. etc. Ioh. Ludovicus Gansius, sic de urbe:
Gallia Lugdunum miratur: at Itala tellus
Rem Venetam, Hispanos operosa Sevillia iactat,
Londinum Tamesis, spatiosa Antverpia Scaldem,
Ast ego Teutonicas inter caput altius urbes
Effero.
Et paulo post:
Sola ego Caesaribus quondam delecta creandis
Glorior, et celebris mercatu duplice nomen
Usque ad Amaxobios peregrinâ merce propago:
Est facundus ager, populus cum divite censu,
Caesaribus servata fides, prudensque Senatus,
Haec mihi cum constent, quis me neget esse beatam?
2. leucis distat ab Hanovia in Occas. et 4. ab Asciburgo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • URBS — I. URBS ordinata est plurium aedificiorum, pro recipienda civitate, series, murô cincta: Dicta an ab urbo i. e. curvaturâ aratri, quô futurae urbis magnitudinem olim adumbrabant? An ab orbe, quod in orbem, cum prima moenium fieret designatio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Johann Jakob Reichard — Nacimiento 1743 Fallecimiento 1782, 39 años Residencia Alemania Nacionalidad alemán …   Wikipedia Español

  • ARTAUNUM — urbs Germaniae Ptol. hodie Herbipolis, vulgo Wurtzburg, h. e. Civitas herbarum. quibusdam fuit oppid. Mattiacorum, forte ubi nunc Ortenberg, oppidul. Veteranorum et Comitat. Isenburgici, fere inter Francofurtum ad Moenum et Fuldam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOENUS — Germaniae fluv. in Rhenum in fluens, Moenis Melae l. 3. c. 3. Menus Ammiano. Franconiae regionis est, et Meyn hodie dicitur: Gallis Mein. Oritur ex duplici fonte, supra Culembachium; dein paulo infra Bambergam fluens, rigat Swinfordiam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Frankfurt am Main — Original name in latin Frankfurt am Main Name in other language FRA, Francfort, Francfort Frankfurt am Main, Francfort d o Meno, Francfort del Meno, Francfort sul Main, Francfort sur le Main, Francfrt sul Main, Francoforte, Francoforte sul Meno,… …   Cities with a population over 1000 database

  • FRANCOFORDIA — I. FRANCOFORDIA civitas ampla, et elegans in extremitate Franciae Orient. sita, nomen ante Helenopolis, ex vet. Inscriptione, ad Francorum usque in eam adventum, obtinuit, a quibus postmodum Francofurtum sive Francofordia, i. e. Francorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HANOVIA — vulgo Hanaw, opp. permunitum Germ. in Franconia, medium inter Francofurtum ad Occas. et Asciburgum ad Ort. Proprio Comiti paret. Sedet ad Kintzium fluv. qui paulo infra cadit in Moenum, et varias Germ, bello expertum est vices. Vide et Hannovia.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”